Latin
TABULA QUINTA. FIGURA PRIMA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 346
Unproofread scanNot analysed yet
In rene enim humano nulla alia est cavitas praeter illam, quam vas urinarium efficit, ob concursum Rami vasis urinarii per medium dissecti, in quorum extrema orificia, instar operculi, incumbunt glandulae parvae à substantia renum extuberantes, 6. 12– Foramina vasis urinarii, quae sine ordine distributa saepe occurrunt; parvas quoque glandulas in internam cavitatem spectantes, &ipsa admittunt. –Foramen &via vasis urinarii extra renem proceVas urinarium extra renem deorsum tendens, FIGURA SECUNDA, Secunda figura venae, arteriae ac vasis urinarii ramos per renis substantiam distributos ostendit. Vena emulgens, postquam in renem ingressa est, in quatuor vel quinque scinditur ramos; qui in multos alios rursus divisi, per renis substantiam vario modo dispensantur; ac invicem permixti uniuntur; &denique in tenuissimos, visumque propemodum fugientes surculos cessant. Si enim renis incisus comprimatur; apparent multae sanguinis guttae, ostendentes vasa, quae cerni non possunt, esse dispersa per renis substantiam. 55. 20. Arteria emulgens, quae simul cum vena procedens eamdem, quam illa, habet distributionem, 56. 23.