# Opuscula anatomica 346

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TABULA QUINTA. FIGURA PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/346

In rene enim humano nulla alia est cavitas praeter illam, quam vas urinarium efficit, ob concursum Rami vasis urinarii per medium dissecti, in quorum extrema orificia, instar operculi, incumbunt glandulae parvae à substantia renum extuberantes, 6. 12– Foramina vasis urinarii, quae sine ordine distributa saepe occurrunt; parvas quoque glandulas in internam cavitatem spectantes, & ipsa admittunt. – Foramen & via vasis urinarii extra renem proceVas urinarium extra renem deorsum tendens, FIGURA SECUNDA, Secunda figura venae, arteriae ac vasis urinarii ramos per renis substantiam distributos ostendit. Vena emulgens, postquam in renem ingressa est, in quatuor vel quinque scinditur ramos; qui in multos alios rursus divisi, per renis substantiam vario modo dispensantur; ac invicem permixti uniuntur; & denique in tenuissimos, visumque propemodum fugientes surculos cessant. Si enim renis incisus comprimatur; apparent multae sanguinis guttae, ostendentes vasa, quae cerni non possunt, esse dispersa per renis substantiam. 55. 20. Arteria emulgens, quae simul cum vena procedens eamdem, quam illa, habet distributionem, 56. 23.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
