# Opuscula anatomica 347

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TABULA QUINTA. FIGURA PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/347

In hac figura apparent rami trium vasorum, remo ta, & abrasa tota renis substantia. Vas urinarium, quamprimum in renem penetrat dilatatur, ac in duas, quandoque in tres partes dividitur; quarum una sursum altera deorsum tendit, ambae vero in alios ramos, interdum quatuor saepe quinque, rursus dividuntur; quo fit, ut eorum divisiones octo, vel ad summum novem, aut decem sint quae in latum finem, instar coli rotundi desinunt, 52 Vas urinarium duas habet tunicas, in quarum exteriori disperguntur multae venulae tenues, & aliquae etiam satis evidentes elegantissime dispositae: quod in hac pictura ostendi non potuit. Extrema orificia ramorum vasis urinarii, quorum quodlibet, ut diximus a caruncula, instar papillae mamillarum, clauditur: circa quam unaquaeque horunramorum extremitas connascitur; & quibusdam fibris satis validis, alteque in substantiam renis infixis ad

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
