Latin
TABULA SEXTA. FIGURA PRIMA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 349
Unproofread scanNot analysed yet
&Rami venae emulgentis satis ampli, tenuissimam tuRami arteriae, simul cum ramis venae distributi; quibus membrana subjacet, pinguedine referta; quae continua est cum propria renis tunica; sicut pinguedo cum ea, quae circa vasa extra renem est circumfusa, Praedicti rami venarum, &arteriarum invicem non coeunt, nec degenerant in tertium corpus, ut scribit Vesalius, sed venae cum venis, arteriae cum arteriis uniuntur. Rami venae, &arteriae passim distribuuntur per substantiam renis, &continentur a canaliculis, qui fiunt ex conjunctione corporis membranosi, &alterius membranae vasis substratae: hi autem canales, instar vaginae, manifeste apparent dispensari per renis substantiam. Membrana praedicta vasis substrata, a corpore membranoso, quod iisdem vasis incumbere diximus. In ea cavitate, quae fit a corpore membranoso vasis incumbente, &a membrana iisdem substrata, multa pinguedo continetur; quae ramis vasorum undique obducitur. Foramen, per quod venae &arteriae in renem ingrediuntur, &vas urinarium extra procedit, 30–