# Opuscula anatomica 349

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, TABULA SEXTA. FIGURA PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/349

& Rami venae emulgentis satis ampli, tenuissimam tuRami arteriae, simul cum ramis venae distributi; quibus membrana subjacet, pinguedine referta; quae continua est cum propria renis tunica; sicut pinguedo cum ea, quae circa vasa extra renem est circumfusa, Praedicti rami venarum, & arteriarum invicem non coeunt, nec degenerant in tertium corpus, ut scribit Vesalius, sed venae cum venis, arteriae cum arteriis uniuntur. Rami venae, & arteriae passim distribuuntur per substantiam renis, & continentur a canaliculis, qui fiunt ex conjunctione corporis membranosi, & alterius membranae vasis substratae: hi autem canales, instar vaginae, manifeste apparent dispensari per renis substantiam. Membrana praedicta vasis substrata, a corpore membranoso, quod iisdem vasis incumbere diximus. In ea cavitate, quae fit a corpore membranoso vasis incumbente, & a membrana iisdem substrata, multa pinguedo continetur; quae ramis vasorum undique obducitur. Foramen, per quod venae & arteriae in renem ingrediuntur, & vas urinarium extra procedit, 30–

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
