# Opuscula anatomica 35

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/35

De horum vasorum ortu ac dispensatione, nec bene, nec eodem semper modo scripsisse videtur Hippocrates; non quia is Author sibi semper non constet, vel Artem Anatomicam non calleat; sed quoniam ejus libri, ut Galenus frequenter admonet, mendis passim respersi sunt, & pleraeque eis tractationes adulterinae injectae, inter quas illa de venis numeratur; ergo non semel in libris ejus legimus, à tertio conjugio earum venarum, quarum Cerebrum originem esse perperam traditum est, alicubi ex Oculo juxta supercilium per dorsum, ac juxta Pulmonem sub pectore, alibi ex temporibus per cervicem in scapulas & pulmonem quasdam venas procedere, ex quibus, altera a dextra parte in sinistram sub mammam progressa, splenem, Renem, ac testem adit; altera contra, a sinistra parte in dextram, & Pulmone sub mammam erumpens, in Hepar, Renem ac testiculum descendit; & denique ambae in intinum Rectum ac podicem desinunt. Ab hac conficta venarum narratione parum distat alia, quae etsi minus absurda est quam illa, tamen aeque inconstans, & falsa existimari jure potest; nam his fere verbis alibi ab eo scriptum legimus: Duae venae juxta tendines colli feruntur, & iuxta verticula, & desinunt in Renes: hae autem & in testes penetrant, & quum hae affectae fuerint, homo sanguinem mingit, quae omnia quoniam a veritate longe absunt, & Doctrinam Hippocratis non redolent, penitus rejicienda esse arbitror: nec credendum, ut is Vir & Mediciniae Parens ea asseruerit, quum praesertim, ille ipse diserte alibi veram harum venarum originem ac distributionem descripserit; & docuerit a vena Hepatitide, quae spinam premit, paululum sub Jecore duos ramos produci, qui deorsum obliquo tramite tendentes in Renes eis perforatis velut anchoris jactis inseruntur; & haec quidem vera est de Renum venis Hippocratis sententia.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
