# Opuscula anatomica 351

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, FIGURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/351

5 Axillaris profunda supra humeri medium, in duas partes arteriam utrimque complectentes, dividitur; ex quibus circa cubiti flexum una efficitur; non solum ut in secunda figura cernitur; sed variis etiam modis quorum nullus à Vesalio describitur, aut pingitur, Axillaris a profunda in flexu cubiti aliquos surculos principiis musculorum, qui oriuntur ab interno humeri tuberculo, tribuit: deinde cum ramo D, vel ab humeraria communem venam constituente C, vel ab ipsa communi orto, conjungitur: de qua re Vesalius nimis petulanter Galenum reprehendit, a 21–5– Congressus duarum memoratarum venarum, seu vena communis profunda, quae videtur dividi in tres ramos contra Vesalii opinionem, 22. 5. & 24. 12. Humilior venae communis profundae ramus, juxta ulnam incedens non semper unus est; sed interdum geminus minus existens (quod Vesalius non animadvertit) comprehendit in medio arteriam, & sub musculo in octavum brachialis os inserto procedens, vicinisque soboles offerens in internam manis sedem dispensatur; & omnibus digitis, vel quatuor, vel etiam paucioribus, surElatior venae communis profundae ramus, juxta radium incedens, non raro sicut humilior, geminus est; & sub musculo brachiale ad magnum digitum flectente deorsum procedens, vicinisque musculis propagines offerens in internam sedem pollicis, vel indicis disMedius ramus venae communis profundae, qui a Vesalio non describitur, nec pingitur inter musculos secundum & tertium digitorum internodium flectentes, totam membranei ligamenti ulnae, & radii longitudinem perreptans, musculis ei incumbentibus surculos tribuit & interdum geminus existens, arteriam hinc inde comprehendit, 24. 45. & 26. 113. Propago a praedicto medio ramo venae communis profundae, circa quartam ulnae partem orta; quae ligamentum membraneum ulnae & radii perforans, ad posteriora transit; & in musculos ab ulna procedentes, aliosque eidem incumbentes distribuitur: haec propago, quae interdum gemina est, & arteriam mediam comprehendit, oscitanter à Vesalio praetermittitur. 26. 37. Arteria cum axillari vena procedens, 2–10–

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
