# Opuscula anatomica 361

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, FIGURA SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/361

Hac itaque spe & singulari humanitate Tua fretus Te elegi, quo Judice, Patrono, ac Defensore is meus Libellus in publicum exiret, id quod feci re ita postulante, quoniam, quum a probatißimis non solum Medicorum, sed Philosophorum quoque opinionibus aliquando vel invitus recedam, opus est, ut Doctißimus imprimis Philosophus hujus Tractationis defensionem suscipiat; atque ego (ita vivam) quando Veterum sententiae non adhaereo, non eam ob causam id facio, quemadmodum hac tempestate nonnulli, ut inanem gloriam aucuper verum ut caeteros veritatis cupidos ad pulcherrimas res investigandas excitem, & inflammem. Maxima sane sunt illi laude digni, quos scio ad eum finem hodie diu noctuque in Hippocratis, Aristotelis, & Galeni lectione ver sari; ut ex eorum Libris menda tollant, & eorumdem simul sententias illustrent, & nobis aperiant; quod quidem ego (ingenue fateor) prae imbecillitate ingenii praestare assequive non possum, sed sicut amo eos de hoc labore mirum in modum, & me illis plurimum debere fateor, ita vicissim cupio, ut studium illi meum, qualecunque sit, non aspernentur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
