# Opuscula anatomica 37

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/37

CAP. XV De Ortu Vasorum Emulgentium & de quibusdam Ramis, qui in partes exteriores Renis Dextri dispensantur Sed Hippocrate relicto, ad veram descriptionem Vasorum Renum explicandam proximius accedendum est; hoc autem eo accuratius fieri debet, quod ejusmodi vasorum origo, distributio, ac insertio diversa admodum dissecantibus occurrit: nam quemadmodum Capitis suturae non una serie semper in homine dispensantur; in brutis vero aut nunquam, aut perquam raro in eis conformandis Natura varia est; ita etiam in hujusmodi Renum vasis fieri cernimus; ut enim taceam ea, quae ipsis Renibus Opificis errore contingunt, in eorumdem vasorum constructione Naturae institutum adeo inconstans & varium observamus, ut non modo in diversis cadaveribus, verum etiam in eodem dextri ac sinistri Renis vasa, & frequenter, & multum discrepare invicem inveniantur: describam autem horum vasorum fabricam ex iis, quae saepius in dissectionibus a me observata fuerunt: de illis vero, quae rarius occurrunt, in Tabulis priori hujus operis parti annexis Lectores admonebo. Vena igitur Cava, ubi primum adhuc ex Hepate emergens sublimis ad spinam flectitur, ramum quendam ex dextro quidem latere producit, non veluti alii scribunt, ex sinistro, qui numerosa serie in pinguem dextri Renis tunicam, non autem sinistri digeritur, & interdum glandulae Rem suprapositae surculum offert, qui eadem glandula perforata, rursus in tunicam spargitur; quod pulchrum Naturae artificium etiam in sinistri Renis glandula saepenumero observamus, evenit autem raro, ut tunica praedicta non a Cava, sed ex medio ductu venae, quam Emulgentem vocant, ramos sumat, & adhuc rarius, ut duae venae, in hanc tunicam distributae, a Cava prope ortum Emulgentis, superiori in parte principium sumant; ex quibus superior glandulae, quae Reni haeret, surculum mittit; inferior vero altera propagine ramo, qui ei a Seminaria vena ejusdem lateris occurrit, jungitur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
