# Opuscula anatomica 38-4

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, FIGURA PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/38-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/38-4

sSS Tres vasculorum seminariorum propagines, quas reliquis prolixiores ob commodum situm culter reliquit. Epididymido principium, quod finis Meatus seminarii facit, quum pertusa nervea membrana de summo bulbo erumpit. 55f. Epididymido lobulorum interna facies, qua testi adhaerescens secundum illius longitudinem flexuose discurrit. Vasis deferentis initium. Substantiam itaque testium, tum Ovillorum, tum Humanorum, quod de caeteris fieri non dubito, alteriae, detrahe membranam nerveam, faciunt, nervi lymphae ductus, & seminaria vascula cum olorimo meatu, in quo reliqua vasa, tum quae invehunt, tum quae evehunt, quaeque demum utrumque faciunt, vel finiuntur, vel inchoantur, vel metas, & carceres habent: praeter has partes nullae profecto sunt, neque membranulae illae, quas hallucinatus Regnerus vidisse putat, & tanquam vasorum sepimenta, vel fulcra cognovit necessaria ne forte iis destitutis intricari, vel frangi obtigerit; at hujusmodi subsidio haudquaquam mirabilis illorum dispositio indiguit, quippe quae mutuo accumbendo alternatim sibi opitulari videntur. Sed tempus jam est, ut testium multiplici labyrinto relicto, ambiguos ineamus Epididymido calles. Semen igitur, & ut Zenoni aliquando placuit, πνεῦμα τοῦ ἀνθρωπου, καὶ ψυχῆς μέρους ἀρπαιμα, hominis spiritum, partisque animae spolium, a vasis seminarus susceptum, perforata nervea membrana in Epididymidae, cujus interiorem ipse facit canalem, MEATUS SEMINALIS eructat. Mirae sunt ambages, & Naturae lusus, longissimum vas in innumeris flexuris plicitum decurtare delectatae; hujus explicatio non ingenio, sed labore perficitur, quod satis fecisse mihi Regnerus videtur, in eo duntaxat lapsus, quod principium illi a senis septenisve seminariis vasculis fecerit, quae commentatum fuisse, argumento pleno est Epididymido principium non mediocri filo crassius voluisse, quod falsissimum esse conjicies, si nullum vas seminarium intelligas, neque ipso homine excepto tenuius mediocri filo esse. Epididymis tandem in vas deferens abit corpus insigni cavitate notabile, nam crassiorem stylum recipit, cui aliquanto duntaxat reluctatur, qua dextris, sinistrisve inclinatum vulgo in capsulas seminales expanditur; hic tamen error oculorum est, nam reciprocatis quibusdam levibus utrimque inflexionibus grandiorem ferme figuram debet, quas rescindere opus est diligentiae. Non asservando proinde semii (nisi ei copioso locus defuerit, quod plane autopsia ipsa docet, siquidem nullam in illis collectam cernere licet seminalem materiam) sed deferendo posuit vulgares Natura capsulas, quas non in alium puto finem recurvatas voluisse alternatim, quam ut fluentis in seminales vesiculas rapidos seminis cursus leniter quodammodo frangeret.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
