# Opuscula anatomica 38

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/38

Ab eo autem ramo, de quo primo scripsi, paululum deorsum progressa Cava vena, juxta eminentiorem sedem alterius subjectae venae dextrum Renem adeuntis, non raro aliam propaginem emittit, quae in proximam Septi transversi regionem, nec non & in superiorem partem substantiae Renis ejusdem lateris, ac denique in glandulam sibi incumbentem surculos spargit: quam quidem propaginem, quod sciam, nemo Anatomicus descripsit; nisi forte velis Hippocratem eam innuere, ubi sic inquit: inde vero etiam in Renes radices agit tenuibus ac fibrosis venulis juxta spuriam costam. Contingit tamen aliquando hanc glandulam, aut propria vena carere, & aliam cum pinqui Renum tunica communem habere aut utriusque, nimirum propriae & communis esse participem, aut communem non habere, sed duas proprias, quarum una a Cava adeo alte oritur, ut Jecur tangat, altera ab Emulgente non longe ab origine principium sumit. Ab hujusmodi autem venae propagatione, nimirum ubi ad duodecimam thoracis, & ad primam lumborum vertebram Cava vena producta est, continuo ipsa non in Renes inseritur, sed amplissimum ramum ac brevem utrique ipsorum offert. Producitur, inquit Galenus, ex ipsa Cava vas venosum maximum in utrumque Renem: atque etiam sub utroque Rene videas alia duo vasa aeque magna a maxima arteria, quae spinae incumbit, profecta, non aliter quam venas in Renes inseri: haec Galenus, qui tamen de horum vasorum magnitudine non semper eodem modo loqui videtur: alibi enim non maxima ea esse scribit, sed aut non exigua, aut magna. Solet autem in hominibus & in simiis una vena unaque tantum arteria utrique Reni magna ex parte contingere: quamvis in horum vasorum constructione ac distributione maximam Naturae inconstantiam observemus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
