Latin
39
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 39
Unproofread scanNot analysed yet
nam, ut modo taceam, quae praeter ipsius institutum in monstris fiunt, non semel hominum cadavera occurrunt, quae aut binas aut ternas aut etiam plures venas, totidemque arterias sine ullo ordine digestas, in Renes insertas habent: haec autem inconstans incertoque numero comprehensa vasorum dispensatio non modo in diversis cadaveribus inspicitur, verum etiam in uno &eodem non raro invenimus vasa dextri lateris ab iis, quae sunt in sinistro plurimum discrepare. quae vero &qualisnam sit haec varia arteriarum venarumque dispensatio, in depictis tabulis huic libello adjunctis, apertissime cerni poterit: si enim omnia, quae in illis unico intuitu cuivis sub oculos subjici possunt, oratione declarare tentarem, non solum longitudine orationis fastidium exhiberem, verum etiam multo difficilius id exequerer ac praestarem; perspicuum enim est quanto rectius oculis, quam auribus haec noscantur &percipiantur. Sed ad horum vasorum descriptionem revertor, quae a Jecore &a Corde proficisci ideo priores Anatomici scribunt; quod, ut monui, ab utroque horum viscerum vase, quod maximum est &paululum sub Jecore spinae incumbit, ramus unus hinc inde oritur, qui brevi &obliquo itinere deorsum progressus, in Renes non longe ab eorum ortu infigitur.