# Opuscula anatomica 39-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, ELENCHUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/39-2

CAP. XIII. Proportio & Symmetria Dentium utriusque Maxillae. Admirabilem quamdam proportionem ac symmetriam utriusque Maxillae Dentes inter se habere, Galenus non semel testatus est, infernosque supernis, ac dextros sinistris magnitudine, numerove esse prorsus aequales, & praeterea radices radicibus, praesepiola praesepiolis vincula vinculis, nervos nervis, vasa vasis, inter se collata summam Naturae aequalitatem, paremque gradum prae se ferre; quod sane a nobis accurate expendi debet, ne verbis a tanto Praeceptore sine ulla distinctione prolatis quispiam deceptus, facile in errorem incidat. Si, quemadmodum ipse statuit, inferni Dentes supernis prorsus aequabiles sunt, radicumque numerus pro eorum mole variatur, quamobrem his plures, illis vero pauciores radices inesse dicat, assequi ne conjectura quidem possum. Praeterea si dedecet internam oris capedinem, quae sane veluti anterior angusta est, aeque magnos habere Dentes, ac mediam ad buccas collocatam, quae est insigniter ampla (iniquum enim esset arctioribus oris partibus magnos, latioribus vero exiguos affigere) qua ratione, ut jam monuimus, duo primi Molares aliis duobus in ultimo Maxillarum extremo positis longe minores sint, difficile est explicare. De illa aequalitate, quam in Dentium numero idem Galenus statuit, quaestio est pene, ut opinor, mextricabilis; etenim siquis veritatis studio impulsus plures, ut ego feci, Calvarias ac Maxillas ruperit, observare poterit, numquid repugnet in hac quidem Mala, pariterque in altero ejus latere quatuor, in illa vero & in altero opposito latere quinque Molares inesse: arbitror ego quidem eum his partibus diligenter collatis, quod de hac aequalitate sine distinetione asseritur, perpetuum non esse facile inventurum; sed interdum, alio Molari superaddito, triginta & tres Dentes numerari; quandoque, uno minus nato, numerum minorem esse; multisque aliis modis hanc Dentium aequalitatem tolli: neque vero ad Genuinos confugiendum est, quia etsi omnes eodem tempore non erumpunt, certe saepe evenit, ut unus aut alter ipsorum in Maxillarum caveis non latitet, sed prorsus deficiat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
