Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hac enim ratione, &non alia, Authorem de Renum affectibus scripsisse puto, peculiare Renum corpus ex fibris &carne constitutum esse: nisi quispiam aut hanc sententiam falsam esse arbitretur, aut non sine errore credere malit, fibrarum nomine illam Eum partem substantiae Renum appellasse, in quam eorum caro, non secus ac sanguis ipse resolvi potest. Caeterum quamvis Renum substantia perinde ac jecoris &pulmonis caro suffusa, &concreta appareat; &veluti sanguinis concrementum hepatis speciem prae se ferat: tamen adeo peculiaris est Renibus, ut cum nulla alia corporis parte communicet, sed ad ipsos solos proprie referatur. Est autem haec substantia, si sensus judicium sequi volumus, carnea, densa, admodum solida, atque dura, &inter glandulas a non paucis Authoribus numeratur; licet non eadem omnes ratione moti glandularum nomen Renibus attribuant: Plerique enim ipsorum hoc faciunt, quod Renes non secus atque alios adenas &mammas, substantia glandulas esse credunt: Alii vero Renum naturam exactam glandulam non esse, sed glandulosum nescio quid eis inesse arbitrantur: Aliqui, Renes, perinde ac testes, laxa substantia &exili materia constare, putant: nec desunt, qui officium &usum Renum magis, quam eorum substantiam spectare videantur: Ego autem laryngis glandulas potius, quam testes ac mammas, ad Renum substantiam proxime accedere assevero; hi enim neque fungosi &albi sunt, ut mammae, neque laxi &molles, ut testes. Glandularum praeterea nomen alias etiam ob causas eis attribus posse credo, habent enim &Renes glandulas, alias quidem exterius elatiori eorum sedi haerentes, quas caeteri Anatomici inconsiderate praetermittunt, alias vero in eorum substantia elegantissime exsculptas, quae quidem in exteriori atque interiori quorundam animalium parte, cujusmodi Ursi sunt &Boves, perspicue cernuntur, unde fit manifestum, Renes ex pluribus particulis coagmentatos esse, &ex multis quasi glandulis conflatos: in plerisque vero aliis animalibus, veluti in hominibus, in intima tantum sede Renum quasdam partes &processus ab eorum carne extuberantes observamus: qui substantia, figura, &officio, glandularum naturam elegantissime aemulantur.