# Opuscula anatomica 4-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/4-2

Sed redeo ad Dentes, qui tametsi sunt, ut infra pluribus explicabo, ex duplici substantia, veluti arbores ex cortice, & ex ea, quae cortice tegitur, compositi, tamen non ob hanc causam, sed propter figuram solam, cui durities & magnitudo accedit, in instrumentorum numero habentur; figura enim sola satis ad hoc esse videtur, quando tamen illa parti simplici non ideo attribuitur, quia alterius dissimilis compositionem ingrediatur, sed potius quia per se ipsa propriam actionem edat, eamque propriae figurae gratia maxime exerceat: quam sane ob causam, quamvis Tibiae os, & pleraque alia, convenienti sit figura praeditum, ab instrumentorum tamen classe excludendum est; nimirum quia actionem obire sua vi non potest, veluti Dentes, qui ob variam ipsorum figuram soli pluribus modis cibum in ore conficiunt. Quod siquis rem partiri admodum subtiliter satagens, Dentium actionem & usum Maxillae inferiori acceptum referat, iisque muneribus illos non per se fungi, sed ut ejus partes dicat, is vero illud etiam considerare debet, motum qui a Maxilla obitur Dentibus inservire, qui in Ore recte dispositi propter variam formam cibum conterunt, extenuantque & molunt. CAP. II. Dentium Superficies, Color. Figura, Concavitas, Substantia, quae in ea continentur, & confictae Appendices. Juda Dentium superficies, quae extra GingiNvas pendet, alba est, & nitida, à Natura admirabili arte polita.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
