# Opuscula anatomica 40-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, ELENCHUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/40-2

Dentium radicibus nulla major aequalitas, quam praesepiolorum assignari potest; horum enim capedo illarum magnitudini ac figurae adamussim respondet, neque amplitudo harmoniam laxiorem reddit, neque angustia radices, quominus ad imum usque pertingant, prohibet. Quantum ad alias differentias attinet, quae ad numerum, magnitudinem, & figuram spectant, eaedem radices ita inter se distinguuntur, ut non modo superiores Dentes ab inferioribus oppositis saepe discrepent, sed & dextri cum sinistris non consentiant. Alia denique Naturae aequalitas in concursu Dentium, praecipue dum mandimus, observatur; siquidem inferioris Maxillae Dentes, quum sursum illa fertur, superioribus obviam eunt, atque ita committuntur, ut singuli Incisores, Canini, & Molares cum è regione oppositis, eodem tamen ordine collocatis, mutuo quodam amplexu aequaliter congrediantur; nisi (quod sit, ejushaud raro evenit) vel altera Mala longior vel Denque anterius extremum magis promineat: tes obliquis Maxillarum sedibus infigantur: quam in mulob causam Galenus animadvertisse testatur, tis non Dentes solum distractos videri, sed os quoque ipsum pene revulsum; ubi autem nihil impedimenti adest, tunc inferiores Incisores a superioribus comprehenduntur & in congressu usque ad medium in multis Hominibus, atque etiam ulterius, descendunt: ex Caninis elatiores inter proximos Molares, & humiliores Caninos penetrant: qui vero inferiori Maxillae adhaerescunt, inter Caninos & vicinos Incisores subintrant; qua in parte Simia ab Homine plurimum discrepat, quia non similiter, ut ille, omnes Dentes contiguos parique spacio discretos habet, sed longo intervallo, ad Caninos tamen suscipiendos satis idoneo, disjunctos.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
