# Opuscula anatomica 41

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41

Verum quoniam ejus verbis nostra haec interpretatio magnam quodammodo vim afferret, idcirco, ne quis decipiatur, non est silentio praetereundum, ut supra etiam monui, quod quamvis unum vas in origine altero elatius non sit, Renis tamen, vel quia conjuge major sit, vel quia vas obtineat aut brevius, aut deorsum minus oblique protensum, Rene contrarii lateris superior esse poterit; id quod verum esse frequens ac diligens sectio demonstrat: nam Renis dexter in homine magna ex parte humilior sinistro est, cujus tamen vasa non ita raro, ut alii arbitrantur, superiorem originem nanciscuntur; evenit etiam ut hujus Renis vasa e regione vasorum alterius principium sumere conspiciantur; quamvis hic elatior, ille vero humilior sine aliquo discrimine appareat: Ego sane de vario Renum ac vasorum ortu, haec omnia, quae in subjecta tabella descripta sunt, in hominum dissectionibus semel atque iterum inspexi. ex quibus perspicuum fieri unicuique poterit, haud esse probandam sententiam illorum, qui asserunt, vasa, quae Emulgentia dicuntur, altitudinem ac depressionem consequi pro Renum situ vel elatiore, vel humiliore. Renis hic major, grenem tantum, quia ille minor, hujus superior illius inferior ortus est ssint, propillud longius ter Vas tanest impara magnitudo tum quia hoc brevius Renis est elamagis tior si caetera Cobliquus, minus paria ductus est transversus sursum latus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
