# Opuscula anatomica 42-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, SUNT SPITHAMA ALIQUANTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/42-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/42-3

Hic Naturae occurrit, ut in reliquis, miranda sagacitas, quae, ne totum intestinula unico impetu asservatum semen temere projicerent, & uterum importuno proluerent imbre, ea multiplici flexura curvando cavit, & in octonas novenasque cellulas, ceu venerea distribuit tela, ne conflicturo cum valida Athleta homini arma aliquando deficerent. Caeterum semen unumquodque intestinulum per proprium primo, & exiguum meatum, deinde per majusculum, & utrique communem, in urethram propellit, ut ex icone videbis, nam exiles utrimque venientes canaliculi, postquam tantisper solitarii processerint, angulum jungentes obtusum, coeunt, & in unicum transeunt ductum carunculae, in urethrae principio obviae, conterminum. Male propterea Regnerus, & stipatores sui docent, vesiculam quamque per proprium ductum recta suum evolvere in urethram semen, quod doctum vidisse Virum non cogito, sed factum potius voluisse credo, ut vesicularum una laesa, quod fieri semper in lithotomia notatum dicit habere, altera incolumis officio suo fungeretur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
