# Opuscula anatomica 43

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/43

Jena, quae sinistrum Renem adit, ex superiore & V inferiore sede ramos emittit; ex superiore ut plurimum consuevit alterum quidem in medio suae longitudinis ductu, alterum vero juxta ipsius insertionem producere, ex quibus prior in superiorem partem membranae pinguis, usque ad Renis longitudinis medium, & in ipsam glandulam Reni incumbentem, ac denique in ipsum Septum transversum surculos spargit, qui interdum insignes occurrunt, & cum ejusdem Septi venis, mira Naturae solertia, coeunt atque uniuntur; posterior vero idemque superior ramus, in humiliorem pinguis tunicae regionem digeritur; inferiore vero loco Emulgens vena ex media sede vas Seminarium producit; quod etiam dextra, raro tamen, imitatur: multo vero rarius in utraque simul Emulgente hoc fieri conspicimus: & haec quidem ea vasorum distributio est, quae frequentius occurit. Evenit tamen interdum, ut a superiori Emulgentis regione, aut una tantum oriatur vena, prope ejusdem Emulgentis ortum principium sumens, aut si duae sint, ne altera deorsum, ut consuevit, sed utraque sursum distribuatur: & tunc inferior pinguis membranae sedes propriam venam obtinet, quae vel ab humiliori Emulgentis regione, qua eadem in Renem inseritur, ortum ducit, ac frequenter cum seminaria jungitur: vel ab ipsa seminaria solum enascitur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
