# Opuscula anatomica 46

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/46

Ubi ambo haec vasa ad sui lateris Renem oblique prorepentia in ejusdem cavitatem, ut jam asserui, ingressa sunt, illico in plures ramos, qui magna ex parte quatuor esse solent, corum utrumque discinditur: ac mirabili quidem artificio, sed multo aliter, quam alii scribant, dispensatur & absumitur. Siquidem propria Renis membrana hinc inde reflexa, in ejus sinum, de quo paulo ante memini, expanditur, & vasorum ramos amice excipit: hi autem non secus ac digiti anserum hisce membranis suffulti, supra infraque expansi, & adipe pro ratione corporis habitus undique circumfusi, nec non & inaequabili carne firmati, fere usque ad Renis altitudinis medium per veniunt; ubi suis propaginibus multiformiter invicem coeunt & uniuntur, quae rursus in alios exiguos surculos divisae, per Renum substantiam capillorum modo dispersae tandem oblitescunt, frequentiores autem fibrae, quantum ego conjectura assequi possum, circa eas carunculas, quae mammillarum papillis assimilantur, finiunt & haerent: qua profecto, ut modò audies, rami etiam Urinarii vasis desinunt ac firmantur: hujus autem rei conjectura vel inde sumi posse arbitror, quod abrasa ea in parte Renum substantia fibrae quaedam visum pene effugientes conspiciuntur, & carunculae ipsae sulcorum modo exsculptae occurrunt. Haec autem, quae de venarum arteriarumque in Renes distributione dixi, satis mihi esse viderentur, si ea solum, quae in dissectione apparent, nostra hac descriptione complecti esset institutum: verum, quoniam eorum, quae a majoribus nostris scripta sunt, habenda est etiam ratio, idcirco, ut nostra opinio majorem fidem apud legentes inveniret, faciendum mihi putavi, ut quaedam Galeni loca examinarem.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
