Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 47
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. De Vasorum in Renes Distributione Galeni Opinio examinatur. Existimet fortasse aliquis Galenum multa scripsisse contraria iis, quae nos explicavimus, quaeque ex dissectione ipsa manifeste apparent, &nonnulla etiam omisisse, aut ignorasse; nam earum membranarum, quae vasis intra Renum substantiam intextae sunt, non modo nusquam meminit, verum etiam nullam scientiam habuisse videtur. Siquidem venas Vesicae ideo rumpi posse negat, quod neque nudae. neque instabiles natura sint, sicut illae, quae Renum ventres subintrant; illud item nescivisse credi potest, tam venas, quam arterias in multos minutosque ramos divisas, per universam Renum substantiam distribui &implicari. Etenim Erasistratum reprehendit asserentem divisionem venarum in hepate separandae flavae Bilis gratia extitisse, quod falsum esse putat, quia natura potest, veluti in Renibus plane fecit, etiam sine tanto ac tali plexu superflua secernere.