# Opuscula anatomica 5-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, BARTHOLOMAEI EUSTACHII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5-2

verum senio, incuria, ac morbo livida & subobscura persaepe fit, equis tamen exceptis, in quibus, ut Aristoteles etiam docuit, Dentes candidiores fiunt. Quod vero ad formam attinet, in piscibus similes prorsus esse solent, & acuta tantum figura praediti: in iis, qui ruminant, & plerisque aliis animantibus, qui Dentes ex superiore & inferiore parte habent, quemadmodum Equus, duplicis formae sunt, Incisores nimirum ac Molares: Homines non solum istos, sed Caninos etiam praeterea habent; ideoque admodum dissimilis est Humanorum Dentium figura, pro ratione scilicet officiorum quae varia obeunt, dum mandunt; exertos autem ut Apri, serratosve ut Canes, aut Serpentes non habent, quandoquidem animalibus quae a peculiari Dentium forma χαυλιόδοντα & καρκορόδοντα Graeci appellant, Dentes pro armis etiam dati sunt; de quibus licet unicuique apud Aristotelem, Galenum ac Plinium plura legere. Caeterum Galeni oratio, quum ait, Dentium alios acutos esse, alios obtusos, & alios rursus leves, alios asperos, subobscura est, quum acutos alibi Incisores, alibi Caninos nominet: dicat fortasse aliquis, Incisores ab eo non simpliciter acutos appellari, sed acutos & latos; est id sane verum, tamen dubitationem non prorsus tollit, quia praeterquam quod ipse una cum Aristotele, Caninos mediam quamdam formam inter planos & acutos habere scribit, ii Dentes illis, qui in canibus prope Incisores sunt, figura non respondent.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
