# Opuscula anatomica 50

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/50

CAP. XIX. De Urinarii Meatus Natura, deque ejus Distributione in Renibus. Qui Asclepiadem sequuntur, a Renibus ad Vesicam meatus inveniri qui sensu dijudicari possint, ea ratione negant; quod sicut humor in Vesicam per hos confluit, ita exiret, quum Vesica premitur. At hi, quae in dissectionibus manifesta sunt, temere negare non debebant; sed discere antea, quam ob causam ingredi aliquid per Urinarios meatus in Vesicam potest; exire autem per eamdem viam non potest.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
