Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 51
Unproofread scanNot analysed yet
Alii ejusdem sectae Viri meatus quosdam a Renibus ad Vesicam procedere fatentur; eos tamen non Urinaria vasa, sed Seminaria potius esse arbitrantur, ideoque in Vesicae collum, non in ejus corpus insitos esse asserunt. Sed profecto hi Anatomes nimium ignari sunt; quare eis posthabitis, asserimus nos a Renibus ad Vesicam vias esse, &meatus praelongos; hos alii ab urina Ureteras; alii stomachos, tenue &aqueum excrementum emittentes; alii fistulas &nervosos canaliculos appellant; Hippocrates canales simpliciter nuncupat, nonnulli communi omnium concavorum &oblongorum corporum nomine vasa; aliqui arterias; multi venas simpliciter, aut colore albas, frustraque de his meatibus contendunt cuncti antiquiores Anatomici, utrum magis expediat arterias eos, an venas nominare: tu cum Platone, inquit Galenus, nominibus semper neglectis, rerum scientiae imprimis &praecipue incumbe: dein quum alterum doces, perspicuitati stude, cujus &Platonem &nos pro viribus curam habere vides. Habent vero Ureteres propriam sui corporis substantiam albam &exanguem, quae in nulla alia particula reperitur nisi in Vesica majori, cui non modo similis est, sed etiam penitus eadem ac continua; sicut &meatus bilis substantia minori vesicae, quae ad Hepar sita est, adamussim respondet; neque enim, inquit Galenus, ex alia substantia oportebat esse superfluorum receptacula, ex alia vero meatus ipsa deducentes: quapropter graviter errant illi, qui communia solum quaedam considerantes, Ureteres, aut nerveos, aut venosos, aut arteriosos esse credunt: distant enim a nervis multum, a substantiaque venarum &arteriarum plurimum recedunt, &praeterea duas tunicas proprias, ut arteriae non habent, sed perinde ac venae unicam tantum, Peritonaeo similiter obductam, venulisque capillorum modo tenuibus undique circumscriptam, quae tamen non est, ut illa venarum, gracilis; nec omne fibrarum genus habent, sed forte, ut quidam scribunt, fibras tantum longas conspicuas obtinent: verum quamvis Urinarium vas, perinde ac Vesica, primo intuitu exangue appareat, puto tamen tunicarum numero contextuque ac natura fibrarum ab ca plurimum discrepare.