# Opuscula anatomica 52

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52

nam in ipso unica tantum propria est tunica, cujus fibrae coriaceae sunt ac vix apparent; aut quemadmodum aliqui opinantur, per longitudinem tantum ipsius aperte ducuntur: Vesicae vero propria tunica gemina est, obtinetque exterior fibras conspicuas crassas ac fere carneas, quae adeo variae quoquoversum distribuuntur, ut intuentibus multarum tunicarum speciem habere videantur, quo fit, ut longe melius vesica Jecoris cum suis ramis comparari possit, quam Urinaria cum Ureteris: illa enim suis tunicarum numero, substantia, ac fibrarum contextu aut nihil, aut certe parum discrepat; haec vero ab Ureteris, omnibus his plurimum differt. Sunt etiam Ureteres insignes, praelongi, fortes, concavi, & figura rotunda: licet Hippocrates triangulam eis tribuat: & in quolibet Rene unus; quamvis non raro duo ac etiam plures dissecantibus, ante insertionem tamen in unum coeuntes, occurrant; ut alii quoque ante me animadverterunt. Hoc autem quot modis mihi usu venerit ut viderem, infra explicabo, & in tabulis accurate depingam: nunc enim conveniens est de eorum ortu scribere; hunc sane aliqui, substantiam ipsam spectantes Urinariae vesicae attribuunt: alii Renibus, situm officiumque potius quam substantiam animadvertentes; qua enim parte illi simi sunt, ibi non procul a venarum & arteriarum insertione ex eorum ventriculis corpus concavum & oblongum utrimque instar venae cujusdam exoriri dicunt; & hoc satis esse credunt ad Urinarii meatus originem explicandam.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
