Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 54
Unproofread scanNot analysed yet
Noverint autem, an minus, antiqui Anatomici ejusmodi vasis Urinarii distributionem, magis suspicari possumus, quam certo argumento demonstrare; si vera observantia, &non ficta pietate prosequi nostros Praeceptores volumus. Hos ramos innuisse Ruffum credendum est, quando sic scribit: In penitis cavisque corum partibus membranulae sunt instar cribri foraminibus pluribus pertusae; unde meatus duo excuntes Vesicae summitatem intrant: Aretaeum vero cos nobis delineasse conjectura assequimur, quum asserit, Renes sinus habere exiguos, &ad lotium percolandum cribrorum instar foraminibus pervios: tu autem, si nec conjectura duci vis, nec majorum dicta amice interpretari, sed in deteriorem potius partem cuncta accipere, meatus, quorum Ruffus, &Aretaeus meminit, ad quodvis aliud, quam ad vasis Urinarii ramos ac foramina pro arbitrio referre potes, &dicere foramina cribris similia ab utroque ipsorum introducta, confictum esse Recentiorum colatorium.