# Opuscula anatomica 54

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/54

Noverint autem, an minus, antiqui Anatomici ejusmodi vasis Urinarii distributionem, magis suspicari possumus, quam certo argumento demonstrare; si vera observantia, & non ficta pietate prosequi nostros Praeceptores volumus. Hos ramos innuisse Ruffum credendum est, quando sic scribit: In penitis cavisque corum partibus membranulae sunt instar cribri foraminibus pluribus pertusae; unde meatus duo excuntes Vesicae summitatem intrant: Aretaeum vero cos nobis delineasse conjectura assequimur, quum asserit, Renes sinus habere exiguos, & ad lotium percolandum cribrorum instar foraminibus pervios: tu autem, si nec conjectura duci vis, nec majorum dicta amice interpretari, sed in deteriorem potius partem cuncta accipere, meatus, quorum Ruffus, & Aretaeus meminit, ad quodvis aliud, quam ad vasis Urinarii ramos ac foramina pro arbitrio referre potes, & dicere foramina cribris similia ab utroque ipsorum introducta, confictum esse Recentiorum colatorium.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
