Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. Materia Concavitate Dentium contenta. t vero ubi Dens ea ratione, quam declaraviAmus, osseus evasit, concavitatem pro ratione magnitudinis ac figurae suae magis minusve amplam adipiscitur, quam scribunt Anatomici Juniores mollissima tenuissimaque membrana indui; adduntque multi, eam concavitatem ab hac ipsa membrana, ex fibris vasorum nervorumque contexta, quasi a periostio succingi, &medulla quemadmodum sinuosa ossa oppleri: verum ampla haec concavitas, quae in Dentibus puerulorum cernitur, ut jam monuimus mucosam potius ac duram substantiam habet, cujus superficies lubricae cuticulae similis est, ipsa vero concretionis speciem magis, quam membranae texturam, dum eruitur, prae se fert: nominet tamen eam arbitrio quisque suo aut membranam, aut concretionem, siquidem negandum nimis pertinaciter non est, hanc substantiam in umbra exsiccatam tunicae haud absimilem videri: illud certe cum illis ignorandum non est, eamdem substantiam adhuc mollem concavitati Dentium periostii more non coalescere, sed eam leviter attingere; procedente vero aetate concavitatem ipsam angustiorem in dies ac breviorem fieri, vixque ad partem Gingivis denudatam pertingere, quoniam major hujus mucosae substantiae pars concrescens os fit, &squamae Dentis antea natae, quemadmodum corticibus arbores, coalescit; cujus quidem rei sensus ipse verum judicium ferre spotest, si in absolutis Dentibus exteriore hac squama aut detracta, aut saltem in altero latere effracta, fiat utriusque Dentis substantiae collatio; siquidem illa, quae quasi glandis cortex, aut ferreus annulus, qui sit in extrema hastae parte gratia tutelae positus, extrinsecus incumbit, alba, tersa, ac densa est, perinde ac marmor; altera vero, quae in interiore parte latet, &ab ista continetur, subobscura, aspera, &minus compacta.