Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Ego autem non studio contradicendi tanto Anatomiae Magistro, (omnes enim norunt quanti ipsum faciam, &quam mihi cordi sua sint) sed ut errandi occasionem auferam, &ejus Authoris sensum ex iis, quae in dissectionibus cernuntur exponam; quo modo mihi haec se res habere visa sit enarrabo. Vasa Urinaria in posteriorem Vesicae partem, a glandula, &a se invicem spatio duorum digitorum distantia, inseruntur, quae oblique deorsum per ipsius Vesicae corpus, quanta est latitudo parvi digiti, ad interiora producta, in ejusdem Vesicae cavitatem penetrant, nullaque membrana, aut operculo proprie obducuntur, sed obliquum ingressum solummodo in Vesicam faciunt, ejusdem substantia laxata aut perforata, cujus beneficio urina sponte in eam confluit, retro vero commeare nequit; tu, ut lubet, ne a Galem placitis recedas, ejusmodi vasorum &Vesicae congressum, operculi nomine etiam donabis, non enim multis morabor, dummodo rem ipsam, ut habet, &non secus teneas, &hujus partis fabricam non ignores, CAP. XXI. De Nervis, qui in Renum Tunicam, ac Substantiam distribuuntur. enes, ut Galenus arbitratur, veluti Hepar, ALienis, &Vesica, quae bilem excipit, aliaque viscera permulta a vicinis partibus nervos exiles recipiunt, qui quamvis ipsorum Renum corpus non penetrent nec pervadant, tamen in propriis tunicis conspicui sunt; nisi fortasse aliquis obscurus sit, ut visum prope fallat. Ego vero non contradicendi studio, sed ut veritatem eruam, &doctiores Viros ad celeberrimi hujus Authoris causam suscipiendam excitem, non possum me continere, quin multo aliter hac de re scribam, quam ipse fecerit.