Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIX. Membrana, Vasa, &Nervi Dentium Sed ad puerulorum Dentes redeo, quorum concavitatem aliqui membrana cingi tradunt, vasis nervisque contexta; hoc commentum alii improbant, unguium exemplo adducti, quod a Galeno sumunt; siquidem ungues ex nervo, cute, carne, &ossibus conflatos Veteres existimabant: sed meo quidem judicio non ita rectè improbant, quoniam multa alia de vasorum nervorumque in Dentes distributione scribunt Anatomici, quae quanquam sensu percipi perfecte nequeunt, locusque in eis non sit manuum industriae, quia tamen verisimilia sunt, non contemnuntur: praeterea eadem ratione possent Medicorum Principes de Dentium materia coargui; siquidem haud magis asserere licet, opinor, illis, Dentes ex superfluo Maxillarum alimento generari, quam Veteribus ungues ex eo, quo dictae quatuor partes affluunt. Sane vasa &nervi in Dentium sinum an penetrent, praecipueque si magna animalia praetermittantur, paulo minorem dubitationem habet, tum quia nihil Galenus hac de re scribit, tum quia sensus sine rationis adminiculo verum de ea judicium ferre nequit; etenim multa inveniunt, qui harum partium administrationem obeunt, quae fieri id minime posse valde suadent; Galeni quidem sermo de vasis &nervis Dentium ita concisus est, ut nihil aliud inde colligatur, quam in ipsorum dispensatione summam Naturae aequalitatem apparere, esseque ex ossibus solos Dentes mollium nervorum Cerebri participes eosque vix conspicuos a tertio jugo ejusdem Visceris in Gingivas &singulos ipsorum distribui, &in radices cum vulculis inseri, aut ut alibi scribit, ab eis enasci ipsisque substerni: si enim nervos vel concavitatem Dentium subire, vel in eorum substantiam distributos cum ea permisceri Galenus aperte cognovisset, neque alicubi diceret, se citra rationalem &naturalem demonstrationem illis, qui dolorem in imo Dente ortum sentire asserunt, testimonium exhibere; neque potuisset ejusdem nervi dolorem ab illo, quem ipse in substantia Dentis percipiebat, propter continuum ejusdem nervi ductum plane distinguere; neque demum adco miraretur, quam ob rem solidum Dentis corpus inflammatione similiter atque carnosae partes pulsatione agitetur: sed ambiget forsan hac de re idcirco aliquis, quia vix credibile putet, fuisse tantum Philosophum ac Medicum hoc malum in se ipso expertum, &tamen ignorasse, aut negligenter expendisse, duram lapideamve Dentis substantiam sensus sine nervi distributione, aut saltem pulsus sine arteriae dispensatione participem fieri non posse, atque ab eadem, quia nec distendi nec contrahi potest, pulsantis arteriae motum impediri prorsus oportere, nisi intus penetret, &aliquod inane spacium intercedat, quod permittat, ut libere distendatur.