# Opuscula anatomica 57

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/57

Nam quamquam ille, quot nervi Renibus attributi sint, aperte non explicat; sed modo unum tantum esse indicat, modo, quasi plures sint, ita eorum meminit; ego tamen affirmo non unum tantum, sed plures nervos in Renes inseri, eosque non modo in membranam, qua teguntur, verum etiam in ipsorum substantiam ramos Emulgentium arteriarum comitatos, penetrare. Siquidem a varia complicatione nervorum quae fit circa principia arteriarum Mesenterii, non pauci nervorum surculi vario modo invicem mixti oriuntur, quorum pars in Hepar juxta ingressum Venae Portae, atque in ejus vesicam inseritur, pars Renes & incumbentes eis glandulas adit, & hisce particulis, non modo exteriori in sede surculos offert, verum etiam quidam ex eis una cum arteriis cavum Renum subeunt, & in ipsorum corpus digeruntur: hanc sane nervorum in Renes dispensationem, quum priores Anatomici aut ignoraverint, aut quasi nullius momenti esset contempserint, & silentio praeterierint, multa de Renum sensu ac dolore scripserunt, quae quoniam repugnantiam habent, & à veritate aliena videntur, digna profecto sunt, ut ab aliis notentur, aut certe in dubium revocentur: sed quaenam illa sint, tempus locusque non patitur, ut nunc explicem; commodius faciam, ubi de Renum sensu disputabo.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
