# Opuscula anatomica 58-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/58-2

Verum, quum hac ipse de re nihil scribat, ut pietati, qua eum prosequor, satisfaciam, venit mihi in mentem credere, aut studio ipsum & diligentia propria omnia demum, quemadmodum musculos palpebrarum, invenisse, & in Libris injuria temporis amissis cum multis aliis, quae adhuc ignorantur, exipse posuisse, aut saltem Dentium pulsum, quem introducit, minus proprie ab eo accipi, quando spiritus etiam potest, ut Doctissimi mihi quidam Viri respondere solent, varie concitatus, quemadmodum in Auribus experimur, sensum pulsationi non absimilem excitare, & videtur percussus quoque baculus si particulam sensu praeditam contingat, concuti & resonare.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
