# Opuscula anatomica 58

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE RENUM OFFICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/58

DE RENUM OFFICIO. CAP. XXII. De Renum Actione, & Usu in genere. Dostquam sermonem de Renum fabrica institutum jam absolvimus, reliquum est, ut de ipsorum actione & usu disseramus: Est autem in Renibus actio utilitasque duplex; una in relatione ad Renes ipsos consistit; quatenus per eam esse habent, poiimirum simpliciter, cujus generis est generari ac nutriri vel meliori modo, cujusmodi est sentire; altera ad totum animal, & ad Jecur praecipue refertur; quatenus videlicet sunt Renes ipsi propter illam actionem & utilitatem à Natura creati; cujusmodi est serosi excrementi a sanguine repurgatio: ut autem Renes conservari & suo officio fungi possent, sagax Natura ex pluribus eos particulis construxit; ex quibus alias propter Renes ipsos firmitudinis nimirum ac tutelae ipsorum gratiâ, ut membranas; alias potius propter eorum actionem, quam propter ipsos fabricata est: omnes tamen, sive agendo utilitatem praebeant, sive etiam sine ulla actione aliquid commodi afferant, in unum finem, tanquam in praefixum scopum conspirant; quod quidem, quo artificio, quave solertia a Natura fiat, tunc explicare aggrediar, quum actiones, per quas Renes existunt, & conservantur exposuero; ita enim series rerum, de quibus me dicturum proposui, videtur postulare.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
