# Opuscula anatomica 59

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE RENUM OFFICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/59

CAP. XXIII. De Renum Generatione, ac Nutrimento, enes, ut Hippocrates arbitratur, ex materia paRrum glutinosa, ab exiguo calore, multo autem frigido per concretionem geniti sunt: verum quoniam insignes arterias a Corde nanciscuntur, ab eis una cum vita calorem ipsum liberalius recipiunt, quo non modo innatam suam frigiditatem temperant verum etiam aquei excrementi, pariter quoque frigidi, injuriam a se propellunt & ejiciunt: Renes enim, inquit Galenus, ita a seroso excremento frigent, ut ex atrae bilis succo Lienis, quod num verum sit, an secus, infra dicetur: caeterum quoniam partes excretionibus praefectae, quaecunque purum, & à sanguine secretum excrementum attrahunt, per haec quidem vasa nutrimentum, per alia vero propria superflua colligunt & expellunt: quae autem particulae sanguinem impurum, & superfluis adhuc permixtum alliciunt, per eadem vasa attrahunt & excernunt superflua, per quae etiam alimentum in se ipsas congregant: ob eam causam utraque Vesica alia vasa ab his, quae excretioni praefecta sunt, ut commode nutrirentur, a Natura obtinuerunt; Renes vero perinde ac Lienis, hujus utilitatis gratiâ, tertio quodam vase non eguerunt; sed satis ipsis fuerunt duo illa magna, quorum alterum hinc inde oritur ab arteria, quae spinae incumbit; alterum vero ab utroque Cavae venae latere: postquam autem Renes hisce vasis utriusque sanguinis speciem seroso excremento permixtam attraxerunt, (nam etiam sanguis arteriarum eosdem nutrit, & fieri vix potest, ut per amplam horum vasorum laxitatem syncera illa atque pura materia trahatur) quicquid in ea confusa massa utile est, retinetur, & à Renum carne quasi sugitur, instarque faecis cujusdam ei aspergitur, indeque ubi paulatim vaporis modo undique diffusa est, ac recondita adhaerescit, unitur, ac demum alimentum fit Renibus; est autem utilis hic sanguis seroso excremento permixtus, paucus, quia Renes exigua sunt corpora, & copioso non egent alimento: quamvis Galenus multum sanguinis una cum serosa humiditate, ab eis attrahi, quandoque scribat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
