Latin
LEALIS LEALIS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Incertus igitur consiliique nops properabam iterum invisere, atque iterum jam pluries notata, ne, si quando lapidi tuo lydic ea perfricare lieuisset, ferrum pro auro, &,ut Philosopho illi aliquando contigit, ceram pro pomis tenerem. Alterum demum incutiebat obicem sollicita cogitatio cupienti, novane essent, quae dicere gestiebam, &de sanctiore Naturae secessu deducta, an vero potius anteliae retecta, &ab aliquo me fortunatiore evulgata. Perambulabant animum itaque tam tristes imagines, neque attonitam sinebant rationem suo lumine uti; quibuscum diu colluctatus, coeperam tandem aliquando victor dubios affectus propellere consilio ductus meo. Jam pudorem vicerat indoles Tua, per quam aditum quisque ad te facilem sibi molitur. Jam crebris frequentatisque periculis omnem dubitationem percusseram, &,quod magis gravabatur, nihil arrectae ad omnem famae strepitum aures acceperant, quod alicubi antè occupata accusaret inventa mea. Festinus igitur calamo arrepto exarabam illorum in pagina exempla, quum improviso SERENISSIMI PRINCIPIS CELSISSIMIQUE SENATUS VENETI imperio, ut seis, ad Chirurgiae explicationem in celeberrimo isto Scientiarum Emporio vocatum, interque Saerae Naturae Mystas receptum longe aliae gravioresque curae abduxerunt a caeptis, juvabat nempe Σπάρταν τυχέντα ταῦταν κοσμεῖν, quinimo oportebat opus totis nervis urgere, ne ingratum in Clementissimum Principem, &male imperata facientem redargueret fortasse conscientia: exin dato veluti signo occupaverunt me sollicitudines multae, &importuna domus negotia, ut in altam Xenodochii quietem jamdudum amissam rursus arderem.