# Opuscula anatomica 60

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE RENUM OFFICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/60

CAP. XXIV. De Sensu Renum Disputatio. Sensum contingere animalis particulis, quatenus Onervorum participes sunt, & pro illorum praestantia, magnitudine, ac distributione aut perspicuum, aut obscurum, est hodie penes omnes Medicos receptum, quamvis hac olim de re Philosophi dubitarint; quod quum ita sit, talis certe erit existimandus Renum sensus, quales sunt nervi, quos natura sortiti sunt; hi autem juxta Anatomicorum Principum sententiam, quum exiles, pauci, ac breves sint, necesse est, ut perquam tenuis Renum quoque sensus sit, quemadmodum & quorumdam viscerum, de quibus mentionem supra fecimus, & is quidem sensus, non omnibus eorum partibus insit, sed iis tantum, ad quas una cum facultate ejusmodi nervi pertingunt; Natura enim, inquit Galenus, tantum sensus cuique horum viscerum largita est, quantum conveniebat, ut a plantis scilicet sejungerentur, essentque animalis particulae.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
