# Opuscula anatomica 61-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/61-2

explicentur, tractatio haec videri imperfecta & manca posset, operae precium est ea, quae in Hominibus perspicue intueri minus licet, è magnis belluis sumere, & sicubi aut haec non sufficiunt, aut omnis sensus deficit, ratione uti: ut vero melius quisque ea percipiat, quae exponemus, Maxillam antea inferiorem secet oportet, atque in ejus sectione sedulo & saepius se exerceat; superioris enim administratio, sicuti & fabrica, longe diversa est & difficilior; neque in hac, veluti in inferiore, ab uno aliquo principio inchoari sectio ita facile potest.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
