Latin
DE RENUM OFFICIO
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 62
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si propter membranas &vasorum distributiones adeo vehementi &acuto dolore, Renes in penitiore ipsorum sede afficiuntur cur obsecro, propter eamdem rationem eaedem partes in Jecore &Pulmone parem, ac similem dolorem non accipiunt? dicet forte aliquis Pulmonis vasa, quippere quae a Corde oriantur, neque nervum, neque sensum habere, sed ut id concedatur, de Jecore nullo modo potest idem dici; nisi velimus omnes etiam venas nervis privare: qua de re est a nobis alio loco satis disputatum. Praeterea vis sentiendi his visceribus ob nervorum tenuitatem ac brevitatem, auferenda temere non est: nam praeterquam quod nervi, ut jam monui, multi sunt, &cum arteriis alte penetrant, atque in Renum substantiam infiguntur; propter tenuitatis ac brevitatis rationem multo magis Cordi, quam ipsis vis sentiendi auferretur: siquidem, ut Galenus opinatur, Cor Cerebro arterias, quasi vinculum societatis, trasmittit, Cerebrum vicissim ipsi Cordi nervos, qui quidem etsi magni non sunt, possunt nihilominus rationis mandata commode deferre; &tamen hi nervi certe haud majores &minores fortasse sunt, quam illi, qui in Portas Jecoris atque in Renes inseruntur, &veluti alii Anatomici scribunt, in Cor non penetrant, neque ipsum attingunt.