# Opuscula anatomica 62

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE RENUM OFFICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/62

Sed si propter membranas & vasorum distributiones adeo vehementi & acuto dolore, Renes in penitiore ipsorum sede afficiuntur cur obsecro, propter eamdem rationem eaedem partes in Jecore & Pulmone parem, ac similem dolorem non accipiunt? dicet forte aliquis Pulmonis vasa, quippere quae a Corde oriantur, neque nervum, neque sensum habere, sed ut id concedatur, de Jecore nullo modo potest idem dici; nisi velimus omnes etiam venas nervis privare: qua de re est a nobis alio loco satis disputatum. Praeterea vis sentiendi his visceribus ob nervorum tenuitatem ac brevitatem, auferenda temere non est: nam praeterquam quod nervi, ut jam monui, multi sunt, & cum arteriis alte penetrant, atque in Renum substantiam infiguntur; propter tenuitatis ac brevitatis rationem multo magis Cordi, quam ipsis vis sentiendi auferretur: siquidem, ut Galenus opinatur, Cor Cerebro arterias, quasi vinculum societatis, trasmittit, Cerebrum vicissim ipsi Cordi nervos, qui quidem etsi magni non sunt, possunt nihilominus rationis mandata commode deferre; & tamen hi nervi certe haud majores & minores fortasse sunt, quam illi, qui in Portas Jecoris atque in Renes inseruntur, & veluti alii Anatomici scribunt, in Cor non penetrant, neque ipsum attingunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
