# Opuscula anatomica 63-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/63-2

Postquam vero a Molaribus ad minores Dentes descensum est, nervus cum arteria, quae illum comitatur, bipartito scinditur, cujus pars una per foramen eo loco sculptum, ad labium inferius emergit, altera ad radices Incisorum tendit, distributoque cuique ipsorum surculo, una portione sui cum exteriore radicum parte jungitur; altera autem, eaque tenuissima, sinum Dentium penetrat; quod quidem etiam in Homine ab his, qui sectionem docte & accurate tractant, cerni non difficulter potest. Sed mirum profecto est, & Naturae aequitati parum decens videtur, Incisores & Caninos Dentes parvos, unaque radice infixos, ejusmodi nervorum ac vasorum surculos magnos & conspicuos obtinere, patentique via ad insertionem accedere, Molares vero eis longe majores, tribusque & interdum etiam quatuor radicibus praeditos, eosdem surculos, qui bifariam, trifariamve, ac etiam quadrifariam scindi debent, capillorum modo tenues habere, obscurissimoque itinere incedere. Caeterum dum Molarem Incisoremque è proprio alveolo sensim extrahis, gracillimas fibras inspicies, quas e Maxillae concavitate ad usum nervi facta emergere, & Dentium radicibus conjungi, antea monui, simulque raras ossei interstitii partes observabis, substantia quadam mucosa refertas, nempe illi, ex qua Dentes eorumque folliculi generantur, non dissimili: Dentibus deinde penitus evulsis, in extrema radicum parte materia partim fibrosa, partim mucosa apparebit; mucosa, ut conjicio, cum alia, quae Dentis sinu continetur, in ipso ortu juncta ejus est vinculum: fibrosa nervi atque utriusque vasis speciem prae se fert, ita tamen obscuram, seu potius confusam, ut oculis discerni difficulter possit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
