Latin
CAP. XVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Medio scisso Dente, (de Bovino &Arietino loquor) occurrit interna ejus substantia mucosa vasis perspicue descripta, &nonnullis aliis fibris intexta, quas tamen nervos esse, demptis Caninis &Incisoribus, suspicor magis, quam certo sciam. Haec sane cuncta profiteor ne, sectione in diversis animantibus codem tempore tractata, modo clarius, modo obscurius vidisse; tamen quia hos surculos sigillatim, aut a propria origine ad insertionem usque dividere, aut ab insertione rursum ad originem tentanti resolvere, sexcentae difficultates occurrunt, &omnis me industria manuum deficit, ita ut admodum pauca possim ex his, quae cupio intueri, idcirco ita perplexus &anceps compellor, dum sectionem administro ad rationes etiam confugere: ostendo autem internam Dentium partem dolorem cum pulsu experiri, quia in illam arteria cum nervo penetrat; vasa etsi aperte in Homine non cernuntur, verisimile tamen esse in eorumdem Dentium sinum ingredi, atque ita ipse puto, tum quia sinus ipse sanguine aspersus invenitur, tum quia in Bobus id accidere manifeste conspicitur; neque enim, si quid non cernitur, id nullum esse continuo sequitur, quando Adnatam quam vocant Oculi tunicam venis carere, quia quousque animans valet, &in sua natura consistit nusquam apparent inflammatio subsecuta falsum esse ostendit: equidem ipse quoque mihi nunquam persuasissem, sine arteria a perforato Dente tantum lucidi sanguinis emanare posse, ut ejusmodi morbo oppressus vitam una cum eo penè effunderet, &tamen id, ita juvet me Deus, expertus sum, &oculis vidi: at quoniam fieri facile potest, ut diligens aliquis Anatomicus reperiatur, qui me impulsore has difficultates superasse omnes se existimet, idcirco ne quis jure me conviciatorem judicare possit, cunctos obsecro &obtestor Anatomiae studiosos primum, ut Naturae solertiam in vasis nervisque Dentium conformandis ac distribuendis, accurate expendant, periculumque faciant, utrum ea, quae ipse dico, an quae alii pingunt, omni ex parte vera sint, veritasque ipsa per Anatomen discerni possit; deinde judicent, num alii ea, de quibus ego hujus Artis Candidatos admonui, quaeque videntur administrationem sectionis perdifficilem, &vix superabilem efficere, penitus omiserint; considerent demum, Galenum ab illis de multis, quae magis conspicua sunt, accusari, &Maxillae superioris nervos, qui Dentibus inferuntur, haud recte describi aut pingi, quando propagines in illa, quemadmodum in inferiore, originem ab uno trunco, secundum Maxillae longitudinem producto, nequaquam ducunt; quodsi accidere id in superiore etiam Mala, ut pingunt, re ostenderint, tunc vero mendacem me cuncti jure dixerint, &de invento hoc minime vulgari plurimum eos merito amaverint: interca caveant, dum in sententia manere student, &quae semel dixerunt, quo jure, quaque injuria ovicinate tueri, &mordicus retinere, ne falsis visionibus se &alios decipiant.