# Opuscula anatomica 66-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/66-2

Ergo multo antea generari Dentes, quam foras exeant, sectio ipsa docet, & Galenus, dum eos in Gingivis abortivi Foetus latitare asserit, aperte confirmat: qui enim in Utero geniti sunt, nimirum Incisores, Canini, & tres Molares, septimo mense, vel etiam serius, si tussicula puero molesta est, e concavitatibus egredi incipiunt, non simul quidem cuncti, sed celerius superiores, quam inferiores, & incisores quam Molares: sero autem erumpere, & contra quam accidat in belluis, sine illis Hominem nasci, ea ratione Aristoteles arbitratur, quia terrei excrementi, ex quo generantur. Homo minime omnium animantium particeps est: sed quum primi Dentes, & qui regenerari creduntur, in Maxillis ejus lateant, non est hoc soli terrestris humoris inopiae, sed Opificis quoque voluntati omnium opportunitatum Moderatrici tribuendum. Alii Dentes Humanos alveolos tarde egredi opinantur, quia puer statim natus eis non indiget; sed hoc etiam non esse aeque necessarium ut verum, Uteri exemplo, suaderi potest, qui initio generationis creatur, & ante Dentes absolvitur, quamvis Foemina posterius eo, quam Dentibus indigeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
