# Opuscula anatomica 67

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, DE RENUM OFFICIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/67

Accedit, quod solus Vesicae situs quominus hujusmodi halitus in eam ferantur impedire potest; siquidem Vesica quum in imo trunci corporis sita sit, halitus autem naturaliter ferantur in sublime, multo antea iis impleretur Pectus & Pulmo, quam ad Vesicam pervenirent. Quod si quis, ut absurda haec evitet, ad vacuum confugiat; is vero mentis compos non videbitur, quippe qui urinam ferri instar halitus asseveret; impudentem etiam se ostendet, si successionis ad id, quod vacuatur, meminerit; haec enim ratio, quae in sanguine est plane ridicula, in urina non modo insulsa est, sed etiam vix animo concipi potest.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
