# Opuscula anatomica 68-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68-2

Caeterum eodem Hippocrate Authore Dentes excidunt, ubi ad annos primi alimenti ventum est, nempe quum septem anni absoluti sunt; quibusdam etiam prius, quando ex male affecto humore nati sunt, renascuntur autem ad decimum quartum, licet non desint, qui etiam senibus cadere, ac denuo nasci credant: verum quamobrem id tempus primi alimenti vocetur, fateor me non intelligere: quod autem omnes Dentes praeter Molares renascantur, ut Aristoteles aperte scribit, non omni ex parte verum esse arbitror, suisque principiis non undique consentiens; quum enim singulorum Dentium communis sit materia, agensque ac finis idem, insuperque efficiendi modus minime diversus, & loci natura non dissimilis, vix aliqua ratio adduci potest, quae persuadeat, omnes Dentes similiter nasci, & excidere non debere: si Aristoteles idcirco denuo eos nasci posse arbitratur, quia initio generationis, quemadmodum alia ossa, minime creantur, & in ospose adhuc nascente continentur, dici non ita jure test, Incisoribus tantum & Caninis, non item Molaribus convenire, ut renascantur, quoniam non sequitur, primos Dentes, vel quia prodierint primi, vel quia hebes, quod acutum est, efficiatur, vel demum quia tenui ossi affixi sint, posse renasci, nam licet Incisores prius, quam Molares, foras prodeunt; nihilominus tempus, quod inter utrorumque ortum intercedit, quominus quatuor Molares secundi in ordine renoventur, impedire non potest; praeterea circa septennium Incisores & Caninos Molaribus hebetiores esse, evidens non est; denique Maxillarum ossa ubique ferè aeque firma, aut certe firmiora, in anteriori sede videntur; quandoquidem inibi solida sunt, & concavitate carent: illud exploratum est, Maxillarum partes non ita differre firmitudine, ut diversa efficere possint, si de contrariis dubites: sed de renovationis necessitate satis; neque enim propositum meum est Aristoteli adversari, sed pro viribus elaborare, ut Anatomiae studiosi intelligant, ejus rationes probabiles esse, non necessarias, eoque illum spectare, ut nobis Naturam nihil temere agere persuadeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
