# Opuscula anatomica 68

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68

CAP. XXVII. De Utilitate, quam Renes agendo, & nihil agendo Animali praebent in genere. Vneptissima igitur Asclepiadis opinione neglecta, Ivera proferenda est de Renum usu & actione sententia. Duplici sunt nomine Renes animalibus utiles, quia & nihil agendo, & agendo usui sunt; afferunt enim etiam sine actione utilitatem, nempe quia, non secus ac jactae anchorae, vasa intendunt, & dum in causa sunt, ut propriae substantiae adhaereant, continent, ac firmant: vasa autem eos, vinculorum instar, vinciunt & ruere non sinunt; neque enim repugnantiam habet, veluti perspicue anchorae & funis, qui eam suspendit, exemplum patefacit, quod mutuo hoc beneficio & officio hae partes sese invicem afficiant, quandoquidem Renes densa ac solida ipsorum substantia, & gravitate faciunt, ut vasorum rami adhaerescant, & firmiores sint; vasa autem Renes ipsos, ut diximus veluti vincula continent, ac suspendunt. Agendo vero commodo sunt non ut multi perperam arbitrantur, quia appetendi coitus gratia facti sint, & per eos ac medios testes genitura ex medulla spinali in pudendum procedat; haec enim opinio quantum a veritate distet, haud potest, opinor, aliquem latere ex his, qui sectionem male non administrant, nisi aliquis non ita peritus, Renum appellatione latius sumpta quam oporteat, vasa etiam Seminaria sub eorum nomine complectatur, & propter vicinitatem & consensum id, quod Seminariis vasis proprie convenit, Renibus ipsis nimis improprie & nullo jure tribuat: sed vera evidensque utilitas, quam ex Renum actione capimus, ea est, quod serosum excrementum a sanguine secernunt, quem a Jecore genitum purum ac repurgatum, in singulas animalis particulas dispensari leges Naturae exigunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
