Latin
CAP. XXVII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 69
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur Renes, perinde ac Lienis &Vesica bilis, eorum instrumentorum numero habendi, quae excrementis secernendis serviunt; &hac eos ratione Naturam, non illa, quam primo loco recensuimus, fabricatam esse credendum est. At quoniam ejusdem utilitatis gratiâ, Vesica quoque major ac Ureteres animalibus insunt; sequitur, ut hae partes sese mutuo inferant, simulque ponantur &amoveantur: tametsi scribat Aristoteles, quasdam aves carunculas habere latiusculas, quae speciem Renum prae se ferant, &tamen in eis, ne vestigium quidem ullum urinariae Vesicae cerni, ipsasque carunculas Renum munere nequaquam fungi. Hanc autem commoditatem quoniam Jecori partes praedictae afferunt, ejus quoque gratia conditae esse existimantur: verum quia, ut jam ostendimus, Renes non sunt simpliciter necessarii, sed melioris usus gratia creati; idcirco, quamvis animans Jecoris sit particeps non tamen continuo sequitur, ut Renes quoque &Vesicam habeat; potest enim Natura aqueum excrementum alio ducere &expurgare: ut pennata animalia corticataque ac squammis tecta plane ostendunt. Caeterum, ut purgatio haec serosi excrementi commode fiat, necesse primum est, sanguinem in Renes cum eo simul duci ac recipi; deinde quicquid in eo utile est, a Renum carnibus fugi &retineri; mox lotium per densam ipsorum substantiam, quasi per colum in eorum sinum stillari atque exprimi, inde demum per Ureteras in Vesicam deduci.