# Opuscula anatomica 7-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LEALIS LEALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7-3

Sic dura fatorum lege pressus conticui, & adhuc fortasse silerem, nisi exoticum opus ad nostras oras non ita pridem appulsum sollicitasset jacentem, & nihil talia cogitantem animum. Liber erat praegrandis magnifico superbus titulo, inscribebatur etenim Bibliotheca Anatomica, οὐδὲν γλυκύτερον ἢ πᾶν εἰ δεῖν, scis, Dominice, nihil dulcius esse, quam scire omnia, saliere igitur prae laetitia praecordia, & persultavit animus vorax spe concepta in tam lauta caena rabidam famem expiendi; nam ut Cicero a ait, est animorum quasi pabulum consideratio contemplatioque Naturae. Alterum praeterea consilium erat in tam luculenta μικροκοσμου lustratione ea loca signata videndi, quae mihi olim dum rate infirma ingenii vastissimum per vagabar Pelagus ceu aliis invisa, inauditaque notaveram. Est cupidus studiorum, quisque suorum. desiderio extemplo subsecutus est effectus, comparatum enim mihi librum eo adortus sum impetu, tantaque veluti aviditate voravi, ac si a Saguntina fame venissem. Quid de ipso senserim audire a me non exspecta, non enim veni, ut Judex in causa sederem, verum ut viros potius suspicerem ἀριπρεπεὶς, & praeclaros, quorum felices labores in seriem dispositi bibliothecam conferciunt: si quid tamen loqui in re tanta fas est, sunt illinc multi, quorum magis calliditatem commendem, & fictricem, quam manus, nam aut sapientiores nostris digitos habent, & τοῦ λυγγὸς videndi aciem, quod a Cicer. 5. Tusculan. b Ovidius eleg. 6.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
