# Opuscula anatomica 70-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70-2

CAP. XXVIII. De Natura, & Generatione Aquei Excrementi. Excrementorum, quae ad Renes cum sanguine Econfluunt, ut expurgentur, duplex est differentia; aut enim humiditas est aquea; aut flava bilis: si quid enim hujus bilis reliquum sit, a Jecoris vesica non repurgatum, quod quidem paucum non est, nisi admodum crassum fuerit, totum ab utroque Rene attrahitur, & cum urinis permeat. Hanc utriusque excrementi permixtionem consueverunt quamdiu cum sanguine in arteriis & venis currit, excrementum serosum, quum a sanguine segregata est, lotium nominare; eam Hippocrates potum quandoque nuncupat, interdum vehiculum nutrimenti, ut una cum nomine usum ejus doceat: ab aliis, qui de proprio nomine solliciti non ita sunt, communiori voce, modo excrementum, interdum humor, haud raro substantia etiam, vel aquea, vel serosa, vel tenuis appellatur; plerique serum propter similitudinem, quae inter eam & lactis humorem est, aut quasi serum sanguinis, illam vocant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
