# Opuscula anatomica 70

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70

Sane ad muneris hujus absolutionem multae partes concurrunt, quarum caro ipsa Renum prima ac praecipua est, proxima secundum eam vasa Emulgentia, caeterae, ut mox explicabimus, diversis rationibus majori minorive usui sunt; mutuo tamen omnes eo aspirant, ut serosum excrementum a sanguine expurgetur, quod opus proprium esse officium Renum creditur, quia propria ipsorum facultate & structura absolvitur, & exploratum est, excrementum circa quod versantur, nullam aliam partem natura trahere aut secernere: sed alia fortasse ratione quispiam hujusmodi actionem communem dici posse arbitretur, quod nimirum aliis etiam particulis utilitati sit, ejusque materia chyli ac totius sanguinis sit excrementum, non solius Renum alimenti, ut Lycus Macedo perperam existimavit: sed satis superque de Renum actione & usu generatim scripsimus, ad particularia igitur descendamus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
