# Opuscula anatomica 71

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/71

Est autem hujusmodi excrementum, ut Galenum scribere plerique arbitrantur, temperatura ita frigidum, ut Renes ad ejus injuriam arcendam maximis arteriis, ingentique caloris copia indigeant: quamvis, si verum fateri velimus, quum lotium admodum salsuginosum sit, & bilis plurimum admixtum habeat, vix credi possit, ut tam frigidum sit, quam asserere Galenum dicunt, nisi frigidum id appelles, quod aqueam consistentiam habet, & naturali calore caret: sed libet mihi, Galeni esse hanc sententiam, negare, & in legitimis illius operibus, non legi. Caeterum substantia hujus excrementi tenuis est; nisi vel animal male habeat, vel cum eo aliae corporis superfluitates ad Renes confluant & expurgentur; quum enim alterum horum evenit, fieri simul potest, ut lotium crassum sit; venit autem mihi in mentem admirari Galenum, quod inter utramque bilem mediam hoc habere consistentiam quamdam dicat, id quod, nisi a Librario aut ab Interprete error commissus sit, & falsum esse videtur, & iis, quae idem ipse alibi scribit repugnare; vult enim crassissimum esse melancholicum succum, tenuissimum vero serosum, atque amborum medium ipsum biliosum; & flavam bilem, quae sola sit, crassam esse ait; quae aquosis humoribus permixta liquidissimam ac pallidam: sed fieri minime potest, ut tenuius solum sit, quod sit alterius permixtione liquidum.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
